monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 182, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 182, 4.

1 Quae cum ita sint, cumque in omnibus divinis paginis voluntati liberae nonnisi adiutorium Dei legamus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus praesidiis destitutam; quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut asseritis, defendentes, sibimet, imo, quod est dignius dolore communi, iam plurimis Pelagius Celestiusque persuadent?
2 Multifariis equidem ad destruendum tale magisterium uti possemus exemplis, nisi sciremus Sanctitatem vestram ad plenum Scripturas omnes callere divinas; praesertim cum vestra relatio tantis ac talibus testimoniis sit referta, ut his solis valeat praesens dogma rescindi; opusque non esse reconditis, cum et iis quae facile vobis occurrentia posuistis, nec audeant obviare, nec possint.
3 Ergo Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est, etiam restituta nobis status pristini libertate, quaeramus: quippe qui nec alias diaboli machinas, nisi eadem possumus iuvante vitare.
Augustinus HOME