Augustinus, Epistolae, 182, 3.
1 | Gemino igitur bono charitas vestra fungetur. |
2 | Nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis utetur. |
3 | Quis enim catholicorum virorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem? |
4 | quis saltem ipsam lucem vitae communione partiri? |
5 | Novae haereseos nimirum fugiantur auctores. |
6 | Quid enim acerbius in Deum fingere potuerunt, quam cum adiutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? |
7 | Hoc est dicere, Quid mihi opus est Deo? |
8 | Merito in hos dicat Hymnidicus: « Ecce homines, qui non posuerunt Deum adiutorem sibi » (Psal. LI, 9). |
9 | Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina, qua privatus necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata, sola tantummodo libertate contendat. |
10 | O pravissimarum mentium perversa doctrina! |
11 | Advertat id tandem quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut, dum indulgentius frenis eius utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit; nec ex hac potuit erui, nisi providentia regenerationis, statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus. |
12 | Audiat David dicentem, « Adiutorium nostrum in nomine Domini » (Psal. CXXIII, 8); et, « Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus » (Psal. XXVI, 9): quae incassum dixerit, si tantum in eius erat positum voluntate quod a Domino flebili sermone poscebat. |