Augustinus, Epistolae, 182, 2.
1 | Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, inquam, illius quem, praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium Ecclesiarum [II Cor. XI, 28] ) super anxiis rebus, quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam. |
2 | Verum haec missa facio; neque enim hoc vestram credo tatere prudentiam: qui id enim actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? |
3 | praesertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros, nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra Dilectio, quod per totum mundum possit omnibus Ecclesiis in commune prodesse. |
4 | Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione seiunctos. |