monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 181, 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, 181, 9.

1 Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur.
2 Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognovimus, et una vobiscum pari assensione servamus.
3 Qui si tamen aliquod in se Dei adiutorium, quod hucusque negaverunt, provocarint, et opus sibi eius auxilio esse cognoverint, ut hac labe in quam sui cordis incurvatione corruerant, liberentur, et quasi in lucem de foeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, neverum aspicerent, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae hucusque senserunt, et aliquando animum rectis disputationibus commodantes, ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant.
4 Quod si fecerint, erit in potestate pontificum, istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia non negare: ut a suis revocati praecipitiis, intra ovile Domini redigantur; ne foris positi, et tanto praesidio a fide munitionis exclusi, periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant doctrinae perversitate, non possint.
5 Sed satis vestris monitis, sic abundantibus nostrae legis exemplis, probatur esse responsum; nec quidquam superesse duximus quod dicamus, cum nihil praetermissum a vobis, nihil constet esse suppressum, quo illi refutati et penitus agnoscantur esse convicti.
6 Ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur, quia et his plena relatio est, et satis constat tot doctissimos sacerdotes cuncta dixisse, nec decet credere vos aliquid, quod ad causam possit proficere, praeteriisse.
7 Et alia manu: Bene valete, fratres.
8 Et ad latus: Data VI cal.
9 febr.
10 post consulatum Theodosii Augusti VII, et Iunii Quarti v.
11 c.
Augustinus HOME