Augustinus, Epistolae, 181, 8.
1 | Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adiutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum. |
2 | Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. |
3 | Ipsi enim sua sponte dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt. |
4 | Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista iactantes? |
5 | Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut, si ipsi nullam Dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt nec merentur, nec de aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largitur? |
6 | Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino. |
7 | Negantes enim adiutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt; qui avellendi sunt longius, et ab Ecclesiae procul removendi visceribus, ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat. |
8 | Si enim diu sub hac fuerint impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam sequuntur. |
9 | Putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc viderint in Ecclesia perdurare. |