Augustinus, Epistolae, 181, 7.
1 | Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est; et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae iacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus: qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis iavacro purgavit, et eius firmans statum quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit. |
2 | Nam quamvis redemisset hominem a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores. |
3 | Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adiuvante vincamur. |
4 | Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse. |