Augustinus, Epistolae, 181, 6.
1 | Nam si ille clamat adiutorio sibi opus esse divino, qui digne hoc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset; quippe cum vir beatus et iam electus a Domino nihil egeret; tamen ita Deum deprecatur postulans, « Adiutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus » (Psal. XXVI, 9): nos nobis liberum arbitrium; ille sibi Deum postulat adiutorem! |
2 | quod nati sumus posse sufficere nos dicimus, ille Deum ne derelinquatur exorat! |
3 | Non, rogo, manifeste discimus, quid oremus, cum ille tantopere beatus, ut supra diximus, vir ne despiciatur exoplat? |
4 | Illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant. |
5 | David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua inesse natura, adiutorem sibi Deum et assiduum adiutorem, nec illi sufficit assiduum, sed ne aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat, et per corpus omne Psalterii hoc et praedicat et clamat! |
6 | Si ergo hoc ille tam magnus sicut assidue dicere, ita necessarium confessus est ut doceret; quemadmodum Pelagius Celestiusque seposita omni responsione Psalmorum, talique abdicata doctrina, suasuros se aliquibus esse confidunt, nos adiutorium Dei nec debere quaerere, nec eo egere; cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur? |