Augustinus, Epistolae, 181, 5.
1 | Qui enim adiutorium Dei negat, vellem interrogare quid dicat; nos non mereri, an illum hoc non posse praestare? |
2 | an nihil esse propter quod unusquisque hoc debeat postulare? |
3 | Posse hoc Deum, opera ipsa testantur; et adiutorio quotidiano nos egere, negare non possumus. |
4 | Hoc enim seu bene vivimus, provocamus, ut melius sanctiusque vivamus; seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, eius auxilio plus egemus. |
5 | Nam quid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra iam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, eius potentiam ut nos ostendamus liberos, abiuremus, quasi iam amplius quod possit dare non habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit? |
6 | nescientes quod nisi magnis precibus in nos Dei gratia implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium. |