monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 181, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 181, 4.

1 Nam quid nos de his posthac rectum mentibus existimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant cuius quotidie gratiam consequuntur?
2 Sed iam isti, qui tales sunt, nullam Dei gratiam consequuntur, qui sine illo tantum se assequi posse confidunt, quantum vix illi qui ab illo postulant, accipere promerentur.
3 Quid enim tam iniquum potest esse, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam christianis mentibus inimicum, quam huic te negare debere quidquid in quotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris debere quod natus es?
4 Ergo eris tibi in providendo praestantior, quam potest in te esse, qui te ut esses effecit!
5 Et cum te putes ei debere quod vivis, quomodo te non putas illi debere quod quotidianam eius consequendo gratiam taliter vivis?
6 Et qui nos adiutorio negas indigere divino, quasi ex nostra in totum possibilitate perfectos, quomodo non adiutorium eius in nos, cum tales a nobis etiam esse possumus, provocamus?
Augustinus HOME