1 | Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus irrepat: sicut medicus cum viderit huius terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta vel caetera, quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci; ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum servet et intactum. |
2 | Praecidendum id ergo est, quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit, ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus huius mali non exhaurienda post sentina considat. |