monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 181, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 181, 2.

1 Gratulor igitur, fratres charissimi, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Iulium litteras ad nos destinastis, et cum illis curam geritis quibus praesidetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis, et per cunctas totius orbis Ecclesias omnibus una quod prosit decernendum esse deposcitis: ut suis constabilita regulis Ecclesia, et hoc, quo illos caveat, pronuntiationis iustae firmata decreto talibus pavere non possit qui perversis instructi, imo destructi verborum argutiis, sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalantes virus, ut hominum recte sentientium in deteriorem partem corda corrumpant, totam veri dogmatis quaerunt evertere disciplinam.
Augustinus HOME