1 | In requirendo de his rebus, quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maximeque a vero iustoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, nostrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse iudicium, scientes quid apostolicae Sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. |
3 | Vel id vero quod patrum instituta sacerdotali custodientes officio non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis in disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius Sedis notitiam perveniret: ut tota huius auctoritate iusta quae fuerit pronuntiatio firmaretur, indeque sumerent caeterae Ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) quid praeciperent, quos abluerent, quos velut coeno inemundabili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret. |