monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 180, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 180, 4.

1 Porro autem pro tuo ingenio atque eruditione facillime perspicis quantum ab his differat quod ait Apostolus: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus, Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quemadmodum Gentes cogis iudaizare (Galat. II, 14)?
2 Nulla est hic tropica obscuritas, verba sunt propria apertae locutionis.
3 Hoc profecto Doctor Gentium, his quos parturiebat donec Christus formaretur in eis (Id. IV, 19), et quibus sub divina attestatione praedixerat, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Id. I, 20), aut verum dixit, aut falsum: si falsum, quod absit, quae sequantur advertis; et ambo ista exhorrescas admonet veritatis indicium, et in apostolo Petro mirabilis humilitatis exemplum.
Augustinus HOME