monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 180, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 180, 3.

1 Illud vero de officioso utilique mendacio, quod exemplo Domini de die et hora huius saeculi finiendi nec Filium scire dicentis (Marc. XIII, 32), putasti esse solvendum; conatu quidem ingenii tui, cum legerem, delectabar, sed nullo modo mihi videtur tropicam locutionem recte dici posse mendacium.
2 Non enim mendacium est, cum diem laetum dicimus, quod laetos faciat; aut tristem lupinum, quod gustantis vultum amaro sapore contristet; sicut Deum scire, cum cognoscentem hominem facit; hoc enim dictum ad Abraham (Gen. XXII, 12) ipse commemorasti.
3 Nequaquam sunt ista mendacia; quod ipse facillime advertis.
4 Proinde beatus Hilarius, cum obscuram quaestionem obscuro hoc genere tropicae locutionis aperuit, ut intelligeremus in eo se nimirum dixisse nescientem, in quo alios facit occultando nescientes, non excusavit mendacium, sed mendacium non esse monstravit; non solum in his usitatioribus tropis, verum in illa etiam, quae appellatur metaphora, quae loquendi consuetudine omnibus nota est (Hilar. de Trinitate, lib. 9).
5 Nam gemmare vites, fluctuare segetes, florere iuvenes, contendet quispiam esse mendacium, quod in his rebus nec undas, nec lapides, nec herbas, nec arbores videt, ubi proprie ista verba dicuntur?
Augustinus HOME