Augustinus, Epistolae, 180, 2.
1 | De origine animarum quid sanctus Hieronymus sentiat, iam sciebam, et haec ipsa quae ex libro eius in epistola tua posuisti verba iam legeram. |
2 | Verum non hoc quaestionem molestam facit, quod movet quosdam, quomodo Deus adulterinis etiam conceptibus iuste animas largiatur; cum bene viventibus, et ad Deum fide ac pietate conversis, ne propria quidem, quanto minus parentum, possint obesse peccata. |
3 | Sed merito quaeritur, si verum est novas ex nihilo animas singulas singulis nascentibus fieri, quomodo tam innumerabiles animae parvulorum, quas Deo certum est, ante rationales annos, antequam quidquam iustum iniustumve sapere vel capere possint, sine Baptismo de corporibus exituras, iuste in damnationem dentur, ab illo utique apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14). |
4 | Non opus est de hac re plura dicere, cum scias quid velim, vel potius quid nolim dicere; satis existimo sapienti esse quod dixi. |
5 | Verumtamen si aliquid hinc, quo ista quaestio solvi queat, vel legisti, vel ex ore eius audisti, vel tibi ipsi Dominus cogitanti donavit ut noveris; impartire, obsecro, mihi, ut gratias uberiores agam. |