1 | Duas accepi simul epistolas Dilectionis tuae, quarum in una facis tertiae mentionem, et eam te prius misisse commemoras; quam accepisse non recolo, imo bene mihi recolere videor quod non acceperim. |
2 | De iis tamen quas accepi, ago uberes gratias benignitati erga nos tuae. |
3 | Quibus ut non continuo responderem, in alia atque alia diversarum occupationum tempestate direptus sum Unde nunc stillam vacantis temporis nactus, respondere aliquid malui, quam ad tuam sincerissimam charitatem diuturnum habere silentium, et fieri taciturnitate, quam loquacitate importunior. |