Augustinus, Epistolae, 179, 10.
1 | Si autem et hunc librum, vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum; ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros, et eius sine dubio dilectores, quibus attestantibus purgare me possum, quod eumdem librum ipsi mihi dederint, et ibi hoc legatur, eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum, sive falsatum. |
2 | Iam inter illos eligat quisque cui credat; meum non est de hac re diutius disputare. |
3 | Rogamus ut certe transmittas ipsi, si negaverit se ista sentire, quae illi obiiciuntur inimica gratiae Christi. |
4 | Tam quippe operta est eius defensio, ut si vestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur; non multum curantes utrum illa perversa et impia nunquam senserit, an se ab eis aliquando correxerit. |