monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 179, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 179, 8.

1 In hac Pelagii responsione cernit Reverentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis vitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad vitam quae sine peccato sit, labore proprio et adiuto per gratiam Dei posse converti.
2 Cur ergo in hoc libro, cui respondi, vel ita hic vixisse dicit, ut nihil omnino peccaverit?
3 Nam eius de hac re ista sunt verba: Hoc, inquit, recte dici potest de his quorum neque bonorum, neque malorum Scriptura sit memor: de illis vero quorum iustitiae meminit, et peccatorum sine dubio meminisset, si qua eos peccasse sensisset.
4 Sed esto, inquit, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata contexere; in ipso statim mundi primordio, ubi nonnisi quatuor homines erant, quid, inquit, dicimus, cur non omnium voluerit dicta memorare?
5 Utrumne ingentis multitudinis causa, quae nondum erat?
6 an quia illorum tantum, qui commiserant, meminit, illius vero qui nulla commiserat, meminisse non potuit?
7 Certe, inquit, primo in tempore Adam et Eva, ex quibus Cain et Abel nati sunt, quatuor homines tantum fuisse referuntur.
8 Peccavit Eva; Scriptura hoc prodidit: Adam quoque deliquit; eadem Scriptura non tacuit: sed et Cain peccasse ipsa quoque Scriptura testata est.
9 Quorum non modo peccata, verum etiam peccatorum indicat qualitatem.
10 Quod si et Abel peccasset, inquit, et hoc sine dubio Scriptura dixisset: si non dixit, ergo nec ille peccavit.
Augustinus HOME