Augustinus, Epistolae, 179, 7.
1 | Peto etiam nobis transmittere, quibus perhibetur esse purgatus, ecclesiastica Gesta digneris. |
2 | Quod ex multorum episcoporum desiderio peto, quos mecum de hac re fama incerta perturbat: sed ideo solus hoc scripsi, quia occasionem perlatoris festinantis a nobis, quem cito ad nos audivi posse remeare, praetermittere nolui. |
3 | Pro quibus Gestis iam nobis misit non quidem ullam partem Gestorum, sed quamdam a se conscriptam velut defensionem suam, qua se dixit obiectis respondisse Gallorum. |
4 | In qua, ut alia omittam, cum ad illud responderet, quod ei obiectum est, eum dixisse posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei custodire si velit, Diximus, inquit; hanc enim illi Deus possibilitatem dedit. |
5 | Non diximus, quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectam, qui nunquam peccaverit; sed quoniam a peccatis conversus labore proprio, et gratia Dei adiutus potest absque peccato esse, nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis. |