Augustinus, Epistolae, 179, 6.
1 | Aperte interrogetur utrum ei placeat orandum esse a Domino ne peccemus. |
2 | Quod si ei displicet, legatur in auribus eius Apostolus dicens, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7): si autem placet, aperte praedicet gratiam qua iuvamur, ne ipse faciat multum mali. |
3 | Hac enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum omnes liberantur, quicumque liberantur: quoniam nemo, praeter ipsam, quolibet alio modo liberari potest. |
4 | Propter hoc scriptum est, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): non quia nemo damnabitur; sed quia nemo aliter liberabitur. |
5 | Quia sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii Dei. |
6 | Omnes itaque filii hominis nonnisi per Adam, et omnes ex eis filii Dei nonnisi per Christum fieri possunt. |
7 | Aperte itaque etiam hinc exprimat quid sentiat; utrum placeat ei etiam parvulos qui nondum iustitiam possunt velle vel nolle, tamen propter unum hominem, per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), per Christi gratiam liberari: utrum etiam pro ipsis fusum credat sanguinem Christi propter originale peccatum, qui utique in remissionem fusus est peccatorum (Matth. XVI, 28). |
8 | De his maxime ab illo volumus nosse quid credat, quid teneat, quid certe confiteatur et praedicet. |
9 | In aliis autem quae illi obiiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen donec corrigatur, tolerabilius sustinetur. |