monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 179, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 179, 5.

1 Quid pluribus agam apud Sanctitatem vestram?
2 quandoquidem me onerosum sentio; maxime quia per interpretem audis litteras meas.
3 Si diligitis Pelagium, diligat vos etiam ipse, imo magis seipsum; et non vos fallat.
4 Cum enim auditis eum confiteri gratiam Dei et adiutorium Dei, putatis hoc eum dicere quod et vos qui catholica regula sapitis, quoniam quid in libro suo scripserit ignoratis.
5 Propter hoc, ipsum librum misi, et meum quo ei respondi; unde perspiciat Venerabilitas vestra, quam gratiam vel adiutorium Dei dicat, quando illi obiicitur quod gratiae Dei et adiutorio contradicat.
6 Proinde ostende illi docendo, et hortando, et pro eius salute, quae in Christo esse debet, orando, ut eam Dei gratiam confiteatur, quam probantur sancti Dei fuisse confessi, cum a Domino ea ipsi peterent quae illis iubebat ut facerent: quoniam neque iuberentur, nisi ut nostra voluntas ostenderetur; neque peterentur, nisi ut voluntatis infirmitas ab illo qui iusserat, iuvaretur.
Augustinus HOME