monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 179, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 179, 3.

1 In hoc libro ille Dei gratiam non appellat nisi naturam, qua libero arbitrio conditi sumus.
2 Illam vero, quam innumerabilibus testimoniis sancta Scriptura commendat, ea nos iustificari, hoc est, iustos fieri docens, et in omni opere bono, sive agendo, sive perficiendo, Dei misericordia iuvari; quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a Domino, quae praecipiuntur a Domino: hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur.
3 Affirmat enim, vehementerque contendit, per solum liberum arbitrium sibi humanam sufficere posse naturam ad operandam iustitiam et omnia Dei mandata servanda.
4 Unde quis non videat, cum eumdem librum legerit, quemadmodum oppugnetur gratia Dei, de qua dicit Apostolus, Miser ego homo!
5 quis me liberabit de corpore mortis huius?
6 Gratia Dei per Dominum nostrum Iesum Christum (Rom VII, 24, 25); et nullus locus divino adiutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13); sine causa etiam Dominus apostolo Petro dixisse videatur, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32), si hoc totum in nobis nullo auxilio Dei, sed potestate voluntatis impletur?
Augustinus HOME