monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 179, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 179, 2.

1 Nam quidam ex discipulis eius adolescentes honestissime nati, et institutis liberalibus eruditi, spem quam habebant in saeculo, eius exhortatione dimiserunt, et se ad Dei servitium contulerunt.
2 In quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae adversantia, quae Salvatoris Evangelio continetur, et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum invenirentur contra Dei gratiam disputare, propter quam christiani sumus, et in qua spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus, et admonitionibus nostris inciperent emendari; dederunt mihi librum, quem eiusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes ut ei potius responderem: quod posteaquam vidi me facere debere, ut eo modo error ipse nefarius de cordibus eorum perfectius auferretur, legi atque respondi.
Augustinus HOME