monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 179, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 179, 1.

1 Quod tuae Sanctitatis scripta non merui, nihil audeo succensere: melius enim perlatorem credo defuisse, quam me suspicor a tua Veneratione contemptum, domine beatissime, et merito venerabilis frater.
2 Nunc vero quoniam servum Dei Lucam, per quem ista direxi, cito comperi esse rediturum, agam Domino, et tuae benignitati uberes gratias, si me litteris fueris visitare dignatus.
3 Pelagium vero fratrem nostrum, filium tuum, quem audio quod multum diligis, hanc illi suggero exhibeas dilectionem, ut homines qui eum noverunt et diligenter audierunt, non ab eo tuam Sanctitatem existiment falli.
Augustinus HOME