Augustinus, Epistolae, 178, 3.
1 | Omnes enim qui spem habemus in Christo, huic pestiferae impietati resistere, eamque concorditer damnare et anathemare debemus: quae contradicit etiam orationibus nostris, concedens quidem ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); et hoc ita concedens, ut asserat hominem in hoc corruptibili corpore quod aggravat animam, posse suis viribus ad tantam iustitiam pervenire, ut neque hoc illi sit dicere necessarium, Dimitte nobis debita nostra. |
2 | Illud vero quod sequitur, Ne nos inferas in tentationem (Ib. 12, 13), non sic accipiunt tanquam Deus orandus sit quo nos ad superandas tentationes adiuvet peccatorum, sed ne quisquam irruens corporaliter nos humanus casus affligat; quoniam peccatorum tentationes vincere ita sit iam in nostra positum potestate, possibilitate naturae, ut hoc inaniter impetrandum orationibus arbitremur. |
3 | Non possumus una epistola brevi omnia vel plurima tantae impietatis argumenta colligere, praesertim quia cum ista conscriberem, perlatores navigaturi me immorari diutius non sinebant. |
4 | Puto autem onerosum me non fuisse sanctis sensibus tuis, quod de tanto malo, omnique vigilantia, Domino adiuvante, vitando, tacere non potui. |