Augustinus, Epistolae, 178, 2.
1 | Quam sint haec inimica gratiae Dei, quae per Iesum Christum Dominum nostrum humano generi indulta est, et quemadmodum totius fidei christianae fundamenta evertere moliantur, pervidet nobiscum Venerabilitas vestra. |
2 | Neque apud vos tacere debuimus, ut eiusmodi homines, quos quidem sanari in Ecclesia, quam ex illa resecari magis volumus et optamus, cura pastorali caveatis. |
3 | Iam enim cum ista scriberem, cognoveramus in ecclesia Carthaginensi adversus eos episcopalis concilii conditum fuisse decretum, per epistolam sancto et venerabili Papae Innocentio dirigendum; et nos de concilio Numidiae ad eamdem apostolicam Sedem iam similiter scripseramus. |