monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 178, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 178, 1.

1 Honorabilis filius noster Palladius cum de nostro littore navigaret, beneficium poscendo magis dedit, ut non solum eum Benignitati tuae, verum etiam meipsum tuis orationibus commendarem, domine beatissime, et in Christi charitate venerande frater.
2 Quod cum facio, profecto et Sanctitas tua faciet quod de re ambo praesumimus.
3 Quae autem circa nos sint, quoniam scio dilectionem vestram pro nobis, sicut et nostram pro vobis esse sollicitam, a memorato perlatore audiet Sanctitas tua.
4 Verumtamen quod maxime necessarium est breviter dicam.
5 Nova quaedam haeresis inimica gratiae Christi contra Ecclesiam Christi conatur exsurgere; sed nondum evidenter ab Ecclesia separata est: hominum scilicet qui tantum audent infirmitati humanae tribuere potestatis, ut hoc solum ad Dei gratiam pertinere contendant, quod cum libero arbitrio et non peccandi possibilitate creati sumus, et Dei mandata quae a nobis implerentur accepimus; caeterum ad eadem mandata servanda et implenda nullo divino adiutorio nos egere.
6 Necessariam vero nobis esse remissionem peccatorum, quia ea quae a nobis in praeteritum malefacta sunt, infecta facere non valemus.
7 Cavendis autem futuris vincendisque peccatis, omnibusque tentationibus virtute superandis, sine ullo deinceps adiutorio gratiae Dei naturali possibilitate humanam sufficere voluntatem.
8 Nec parvulos indigere gratia Salvatoris, qua per eius baptismum a perditione liberentur, eo quod nullum ex Adam contagium damnationis attraxerint.
Augustinus HOME