Augustinus, Epistolae, 177, 18.
1 | Sed quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adiutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat conandum atque poscendum est, tolerabiliter in eo quisque fallitur; nec diabolica impietas, sed error humanus est elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere: id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle. |
2 | Nobis autem sufficit quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet provectu excellentiaque iustitiae, qui sibi audeat dicere non necessariam precationem orationis dominicae, Dimitte nobis debita nostra; et dicat se non habere peccatum, ne seipsum decipiat, et veritas in eo non sit (I Ioan. I, 8), quamvis iam sine querela vivat. |
3 | Non enim qualecumque etiam tentationis humanae, sed grave peccatum est quod in querelam venit. |