monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 177, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 177, 17.

1 Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, crescente charitate; perficiamur autem in illa vita, cupiditate exstincta, charitate completa: profecto illud quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Ioan. III, 9), secundum ipsam charitatem dictum est, quae sola non peccat.
2 Ad nativitatem quippe quae ex Deo est, augenda et perficienda pertinet charitas; non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis; sed natus ex Deo, nec obediens desideriis eius, nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato, potest dicere, Iam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20).
Augustinus HOME