monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 177, 15. <<<     >>> 17.

Augustinus, Epistolae, 177, 16.

1 Illud vero quod dicunt posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adiutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti eius revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus; utrum in hac vita quando caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), an vero in illa cum fiet sermo qui scriptus est, Ubi est, mors, victoria tua?
2 ubi est, mors, aculeus tuus?
3 Aculeus enim mortis est peccatum (I Cor. XV, 54-56); diligentius pertractandum propter alios quosdam qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad iustitiam, et a vita reproba ad bonam vitam.
4 Sic enim intellexerunt quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus iustificationibus Domini sine querela.
5 Hoc quod dictum est, sine querela; sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, imo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adiutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei (Ambros. in Luc. I, 6).
6 Qui parum videntur considerasse ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem; omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi (Levit. IX, 7, et Hebr. VII, 27).
7 Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam iussi sumus dicere, Dimitte nobis debita nostra; ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis iubebantur offerre.
Augustinus HOME