Augustinus, Epistolae, 177, 15.
1 | Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis iustos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venundatae, sed Dei gratia per fidem iustificabat; et nunc eadem in apertum iam veniens revelata iustificat: anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata; aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate Sanctimoniae tuae. |
2 | Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum Ecclesiae discat scandalum auferre; quod scandalum auditores et in perversum dilectores eius usquequaque spargere non quiescunt. |
3 | Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime Sanctitatis tuae, quam apud eum esse maioris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso anathematum atque damnatum, non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei, quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter christiana turbare; sed potius adiuvante misericordia Domini, concertantibus nobiscum charitate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam iusti et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros. |
4 | Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tanquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae Beatitudini potius credidimus dirigendam, melius iudicantes et petentes ut eam ei mittere ipse digneris: sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens. |