Augustinus, Epistolae, 177, 14.
1 | Quam etiam nunc quidam ignorantes Dei iustitiam, sicut et tunc de Iudaeis dictum est, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Id. X, 3). |
2 | Per Legem quippe et illi iustificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, iustitia sua prolata ex natura humana; non donata ex gratia divina, propter quod iustitia Dei dicitur. |
3 | Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. |
4 | Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Id. III, 20, 21). |
5 | Cum dicit, manifestata est; ostendit quia et tunc erat, sed tanquam illa pluvia quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area, manifesta (Iudic. VI, 36-40). |
6 | Cum ergo Lex sine gratia non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex (I Cor. XV, 56): sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam velut in area nunc patentem, ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem. |
7 | Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est: Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius (Rom. XI, 33) ! |