Augustinus, Epistolae, 177, 13.
1 | Iam vero data in Litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum, et de qua dicit, Si ergo ex Lege haereditas, iam non ex promissione. |
2 | Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. |
3 | Quid autem lex? |
4 | Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris. |
5 | Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. |
6 | Lex ergo adversus promissa Dei? |
7 | Absit. |
8 | Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. |
9 | Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 18-22); nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur ( Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei; quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine iustitia, non sua, sed Dei, hoc est data dono Dei? |