monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 177, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 177, 12.

1 Puto autem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus humani generis temporibus liberari potuerunt, occulto iudicio Dei, non tamen vituperabili.
2 Unde dicit Apostolus, Habentes autem spiritum fidei, utique eumdem quem et illi, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13): inde est quod ait ipse Mediator, Abraham pater vester concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Ioan. VIII, 56): inde Melchisedech prolato sacramento mensae dominicae, novit aeternum eius sacerdotium figurare (Gen. XIV, 18).
Augustinus HOME