monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 177, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 177, 11.

1 Ergo neque per Legem iustitia, neque per naturae possibilitatem, sed ex fide et dono Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, unum mediatorem Dei et hominum (I Tim. II, 5): qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter iustificationem nostram, profecto et antiquorum fides evacuaretur et nostra.
2 Fide vero evacuata, quae homini iustitia remaneat, cum iustus ex fide vivat (Habac. II, 4)?
3 Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12): procul dubio a corpore mortis huius, ubi alia lex repugnat legi mentis, neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita Redemptore indiget, saucia Salvatore; sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Iesu (Id. VII, 21-25): qui et Deus cum esset, hominem fecit; et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit.
Augustinus HOME