Augustinus, Epistolae, 177, 10.
1 | An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? |
2 | Imo iam et hoc erat sanctum, et iustum, et bonum (Id. VII, 12): iam dictum fuerat, Non concupisces (Exod. XX, 17): iam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Levit. XIX, 18), in quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri (Rom. XIII, 9). |
3 | Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit seipsum, ideo Dominus in iis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque dicit pendere (Matth. XXII, 37-40): quae duo praecepta iam erant hominibus divinitus data. |
4 | An aeternum praemium iustitiae promissum nondam erat? |
5 | Hoc ipse non dicit qui in suis Litteris posuit etiam in Vetere Testamento regnum coelorum esse promissum (Hebr. XI). |
6 | Si ergo ad faciendam perficiendamque iustitiam, iam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, iam erat Legis Dei sanctum et iustum bonumque mandatum, iam erat promissum praemium sempiternum; ergo Christus gratis mortuus est. |