monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 177, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 177, 9.

1 Cum itaque de hac gratia Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi obiiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum haec sibi in libro suo velut adversante persona idem ipse obiecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam Creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse iustitiam per liberum arbitrium cum adiutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae?
2 Cui merito respondetur, Ergo evacuatum est scandalum crucis (Galat. V, 11).
3 Ergo Christus gratis mortuus est.
4 Num enim si non moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram (Rom. IV, 25), nec ascendisset in altum, et captivans captivitatem daret dona hominibus, ista naturae possibilitas quam defendit, in hominibus non esset?
Augustinus HOME