monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 177, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 177, 8.

1 De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab iis quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam.
2 Hanc apostolica doctrina gratiam non immerito isto nomine appellat, qua salvamur et iustificamur ex fide Christi.
3 De hac scriptum est, Non irritam facio gratiam Dei.
4 Nam si per Legem iustitia; ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21): de hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini; a gratia excidistis (Id. V, 4): de hac scriptum est, Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia (Rom. XI, 6): de hac scriptum est, Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam (Id. IV, 4, 5); et multa alia, quae melius potes ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius praedicare.
5 Illam vero gratiam qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis propheticis, evangelicis, apostolicisque Litteris legimus.
Augustinus HOME