monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 177, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 177, 7.

1 Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus; anathemet ea, et illam confiteatur apertissime gratiam quam doctrina christiana demonstrat et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur natura: quae naturam non auribus sonante doctrina vel aliquo adiumento visibili fovet, sicut plantator quodammodo et irrigator extrinsecus; sed subministratione spiritus, et occulta misericordia, sicut facit ille qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7).
2 Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut nonnihil essemus, nec ita essemus aliquid ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit, sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus, et de hoc tanto beneficio Creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum bonorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen qua praedestinati vocamur, iustificamur, glorificamur, ut dicere possimus, Si Deus pro nobis, quis contra nos?
3 Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 31, 32).
Augustinus HOME