Augustinus, Epistolae, 177, 6.
1 | Misimus Reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Iacobus vocantur: qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. |
2 | Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur impendio rogaverunt. |
3 | Factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio: agentes gratias rescripserunt. |
4 | Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi obiecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret nisi naturam in qua nos condidit Deus. |