Augustinus, Epistolae, 177, 5.
1 | Distinguenda est lex, et gratia. |
2 | Lex iubere novit, gratia iuvare. |
3 | Nec lex iuberet, nisi esset voluntas; nec gratia iuvaret, si sat esset voluntas. |
4 | Iubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125). |
5 | Iubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8); et tamen oratur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Iacobi I, 5). |
6 | Iubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35); et tamen oramus ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21). |
7 | Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, iubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Declina a malo; et tamen oratur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali. |
8 | Iubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27); et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes: atque inter caetera, quae pro illis orat, dicit, Ut ambuletis digne Deo in omne beneplacitum, in omni opere et sermone bono (Coloss. I, 9, 10). |
9 | Sicut ergo agnoscimus voluntatem, cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam, cum petuntur. |