monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 177, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 177, 4.

1 Sive enim gratiam dixerit esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quae per subministrationem Spiritus sancti pertinent ad concupiscentias tentationesque vincendas, quem ditissime effudit in nos (Tit. III, 6), qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Eph. IV, 8).
2 Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus, ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus (II Cor. II, 22), adiuvet infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26).
3 Qui autem orat et dicit, Ne nos inferas in tentationem, non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod iam accepit, cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 13, 12); neque orat ut accipiat mandatum: sed plane orat ut faciat mandatum.
4 Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum.
5 Orat ergo ut non peccet, hoc est ne quid faciat mali, quod pro Corinthiis orat apostolus Paulus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7).
6 Unde satis apparet quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum, quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen eius potestas non sufficiat, nisi adiuvetur infirmitas.
7 Ipsa igitur oratio, clarissima est gratiae testificatio: hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum.
Augustinus HOME