monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 177, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 177, 3.

1 Non agitur de uno Pelagio, qui iam forte correctus est, quod utinam ita sit; sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut vinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque iam plena sunt omnia.
2 Aut ergo a tua Veneratione acciendus est Romam, et diligenter interrogandus quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen iam fateatur, ad non peccandum iusteque vivendum homines adiuvari; aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum: et cum inventus fuerit hanc dicere quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, tunc est revera de eius purgatione gaudendum.
Augustinus HOME