monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 177, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 177, 2.

1 Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant, quidam scilicet, quia eis talia persuasisse perhibetur, plures vero, qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, Gesta ecclesiastica facta esse iactantur, quibus putatur esse purgatus: ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate iuste vivere, ut ad hoc adiuvari Dei gratia non negaret.
2 His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in Libris Dei legere, et populis Dei praedicare consueverunt: eam utique de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei.
3 Nam si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21); sine dubio gratiam qua iustificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate, non qua creati sumus cum propria voluntate.
4 Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam qua christiani et filii Dei sumus; quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret?
5 Quapropter non culpandi sunt iudices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt, nescientes quid huiusmodi homines vel in suae doctrinae libris, vel in suorum solent auribus spargere.
Augustinus HOME