Augustinus, Epistolae, 177, 1.
1 | De conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae ad tuam Sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua, et Creatori nostro quodammodo dicunt: Tu nos fecisti homines; iustos autem ipsi nos fecimus. |
2 | Qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant Liberatorem; ideo salvam, ut superfluum iudicent Salvatorem. |
3 | Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adiuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare; multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animae nostrae, Non est salus illi in Deo eius (Psal. III, 3). |
4 | Familia ergo Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 10), et cui dicit Dominus eius, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3), suspenso corde, cum timore et tremore adiutorium Domini etiam per charitatem tuae Venerationis exspectat. |