Augustinus, Epistolae, 176, 4.
1 | Huius autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Celestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. |
2 | Quorum unus, id est Celestius, etiam ad presbyterium in Asia dicitur pervenisse: de quo ante paucos annos quid gestum fuerit, Sanctitas tua de Carthaginensi Ecclesia melius instruitur. |
3 | Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Ierosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur: verumtamen multo plures, qui eius sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi et catholicae fidei veritate confligunt; sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus. |