monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 176, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 176, 3.

1 Ut ergo alia omittamus quae contra sanctas Scripturas plurima disserunt; haec interim duo, quibus omnino totum quod christiani sumus nituntur evertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum ut contra peccati malum atque ad operandam iustitiam sit noster adiutor, et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam christianae gratiae Sacramentum: haec insinuantes apostolico pectori tuo, non opus habemus multa dicere, et tantam impietatem verbis exaggerare, cum procul dubio te ita permoveant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant, multosque contaminent, vel potius interimant, dum eos sub nomine Christi, a gratia Christi penitus alienant, omnino dissimulare non possis.
Augustinus HOME