Augustinus, Epistolae, 176, 2.
1 | Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis etiam dominicam orationem impiis disputationibus conantur auferre. |
2 | Cum enim Dominus docuerit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; isti dicunt posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem iustitiae sine adiutorio gratiae Salvatoris, per solum liberum voluntatis arbitrium pervenire, ut ei non sit iam necessarium dicere, Dimitte nobis debita nostra. |
3 | Illud vero quod sequitur, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13), non ita intelligendum, tanquam divinum adiutorium poscere debeamus ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum solam sufficere voluntatem hominis: tanquam frustra Apostolus dixerit, Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16); et, Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). |
4 | Frustra etiam Dominus dixerit apostolo Petro, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32); et omnibus suis, Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); si hoc totum est potestatis humanae. |
5 | Pueros quoque parvulos, etsi nullis innoventur christianae gratiae Sacramentis, habituros vitam aeternam, nequam praesumptione contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); et alio loco, Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). |