monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 175, 5. <<<    

Augustinus, Epistolae, 175, 6.

1 Parvulos etiam propter salutem quae per Salvatorem Christum datur, baptizandos negant, ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, promittentes etiamsi non baptizentur, habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos de quibus Dominus ait, Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10); quia isti, inquiunt, non perierant, nec est quod in eis salvetur, vel tanto pretio redimatur: quia nihil est in eis vitiatum, nihil tenetur sub diaboli potestate captivum, nec pro eis fusus est sanguis qui fusus in remissionem legitur peccatorum (Matth. XXVI, 28).
2 Quanquam per baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem, in libello suo Celestius in Carthaginensi ecclesia iam confessus est: sed multi qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala quibus fundamenta christianae fidei conantur evertere, quacumque possunt, affirmare non cessant.
3 Unde etiamsi Pelagius Celestiusque correcti sunt, vel se ista nunquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen quicumque dogmatizat et affirmat humanam sibi ad vitanda peccata, et Dei mandata facienda sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur; et quicumque negat parvulos per baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit.
4 Quaecumque autem alia eis obiiciuntur, non dubitamus Venerationem tuam, cum Gesta episcopalia perspexerit, quae in Oriente in eadem causa confecta dicuntur, id iudicaturam unde omnes in Dei misericordia gaudeamus.
5 Ora pro nobis, domine beatissime Papa.
Augustinus HOME