monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 175, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 175, 5.

1 Contradicitur etiam istorum contentione benedictionibus nostris, ut incassum super populum dicere videamur quidquid eis a Domino precamur, ut recte ac pie vivendo illi placeant; vel illa quae pro fidelibus precatur Apostolus, dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut del vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius (Eph. III, 14-16).
2 Si ergo voluerimus benedicendo super populum dicere, Da illis, Domine, virtute corroborari per Spiritum tuum; istorum nobis disputatio contradicit, affirmans negari liberum arbitrium, si hoc a Deo poscitur quod in nostra est potestate: Virtute enim corroborari si volumus, inquiunt, possumus ea possibilitate naturae, quam nunc non accipimus, sed cum crearemur accepimus.
Augustinus HOME